Hair Loss Treatment

Faq on balding.. Radicals and Hair loss.. introduction.. Order form.. hair loss facial skin care The men were in the fields, the farm-houses open and defenceless. As owners ran out with wives and children, they met their end, victims of war in what Faq on balding.. Radicals and Hair loss.. introduction.. they thought was peace.( hair loss replacement regrwoth Favorite links.. Prescription Formulation.. Superoxide dismutase and Hair.. Products..











 loss

skin care... spin trap

Hair loss treatment. By the way, this is all spider bait: Ignore it. We also treat follicle scalp disorders in men and women. The various drugs include minoxidil propecia finasteride proscar NANO superoxide ..... ....... ............ ..... .......

skin care
dismutase and antiandrogens hormonal. hormonal balding hair replacement. hair-loss hairloss treatment alopecia, follicle scalp and hair loss Haec fidem et Democrito adferunt, qui Thoantem in Arcadia servatum a dracone narrat. nutrierat eum puer dilectum admodum, parensque serpentis naturam et magnitudinem metuens in solitudines tulerat, in quibus circumvento latronum insidiis agnitoque voce subvenit. nam quae de infantibus ferarum lacte nutritis, cum essent expositi, produntur, sicut de conditoribus nostris a lupa, magnitudini fatorum accepta fieri aequius quam ferarum naturae arbitror. xxiii 62 Panthera et tigris macularum varietate prope solae bestiarum spectantur, ceteris unus ac suus cuique generi color est, leonum tantum in Syria niger. pantheris in candido breves macularum oculi. ferunt odore earum mire sollicitari quadripedes cunctas, sed capitis torvitate terreri; quam ob rem occultato eo reliqua dulcedine invitatas corripiunt. sunt qui tradant in armo iis similem lunae esse maculam crescentem in orbem seque cavantem pari modo. 63 nunc varias et pardos, qua mares sunt, appellant in eo omni genere, creberrimo in Africa Syriaque. quidam ab his pantheras candore solo discernunt, nec adhuc aliam differentiam inveni. xxiv 64 Senatus consultum fuit vetus, ne liceret Africanas in Italiam advehere. contra hoc tulit ad populum Cn. Aufidius tribunus plebis permisitque circensium gratia inportare. primus autem Scaurus aedilitate sua varias CL universas misit, dein Pompeius Magnus CCCCX, Divus Augustus CCCCXX. xxv 65 idem Q. Tuberone Paulo Fabio Maximo cos. IIII non. Mai. theatri Marcelli dedicatione tigrim primus omnium Romae ostendit in cavea mansuefactam, Divus vero Claudius simul IIII. 66 Tigrim Hyrcani et Indi ferunt, animal velocitatis tremendae et maxime cognitae, dum capitur totus eius fetus, qui semper numerosus est. ab insidiante rapitur equo quam maxime pernici atque in recentes subinde transfertur. at ubi vacuum cubile reperit feta maribus enim subolis non cura est , fertur praeceps odore vestigans. raptor adpropinquante fremitu abicit unum ex catulis; tollit illa morsu et pondere etiam ocior acta remeat iterumque consequitur ac subinde, donec in navem regresso inrita feritas saevit in litore. xxvi 67 Camelos inter armenta pascit oriens, quarum duo genera, Bactriae et Arabiae; differeunt, quod illae bina habent tubera in dorso, hae singula et sub pectore alterum, cui incumbant. dentium superiore ordine, ut boves, carent in utroque genere. omnes autem iumentorum ministeriis dorso funguntur atque etiam equitatus in proeliis. 68 velocitas ut equo, sed sua cuique mensura sicuti vires. nec ultra adsuetum procedit spatium nec plus instituto onere recipit. odium adversus equos gerunt naturale. sitim et quadriduo tolerant inplenturque, cum bibendi occasio est, et in praeteritum et in futurum, obturbata proculcatione prius aqua: aliter potu non gaudent. vivunt quinquagenis annis, quaedam et centenis. utrimque rabiem et ipsae sentiunt. castrandi genus etiam feminas, quae bello praeparentur, inventum est: fortiores ita fiunt coitu negato. xxvii 69 Harum aliqua similitudo in duo transfertur animalia. nabun Aethiopes vocant collo similem equo, pedibus et cruribus bovi, camelo capite, albis maculis rutilum colorem distinguentibus, unde appellata camelopardalis, dictatoris Caesaris circensibus ludis primum visa Romae. ex eo subinde cernitur, aspectu magis quam feritate conspicua, quare etiam ovis ferae nomen invenit. xxviii 70 Pompei Magni primum ludi ostenderunt chama, quem Galli rufium vocabant, effigie lupi, pardorum maculis. iidem ex Aethiopia quas vocant khpouj, quarum pedes posteriores pedibus humanis et cruribus, priores manibus fuere similes. hoc animal postea Roma non vidit. xxix 71 Isdem ludis et rhinoceros unius in nare cornus, qualis saepe, visus. alter hic genitus hostis elephanto cornu ad saxa limato praeparat se pugnae, in dimicatione alvum maxime petens, quam scit esse molliorem. longitudo ei par, crura multo breviora, color buxeus. xxx 72 Lyncas vulgo frequentes et sphingas, fusco pilo, mammis in pectore geminis, Aethiopia generat multaque alia monstris similia, pinnatos equos et cornibus armatos, quos pegasos vocant, crocotas velut ex cane lupoque conceptos, omnia dentibus frangentes protinusque devorata conficientes ventre, cercopithecos nigris capitibus, pilo asini et dissimiles ceteris voce, Indicos boves unicornes tricornesque, leucrocotam, pernicissimam asini feri magnitudine, clunibus cervinis, collo, cauda, pectore leonis, capite melium, bisulca ungula, ore ad aures usque recesso, dentium locis osse perpetuo 73 (hanc feram humanas voces tradunt imitari. apud eosdem et quae vocatur eale, magnitudine equi fluviatilis, cauda elephanti, colore nigra vel fulva, maxillis apri, maiora cubitalibus cornua habens mobilia, quae alterna in pugna sistit variatque infesta aut obliqua, utcumque ratio monstravit) , 74 sed atrocissimos tauros silvestres, maiores agrestibus, velocitate ante omnes, colore fulvos, oculis caeruleis, pilo in contrarium verso, rictu ad aures dehiscente iuxta cornua mobilia. tergori duritia silicis, omne respuens vulnus. fera omnes venantur, ipsi non aliter quam foveis capti feritate semper intereunt. 75 apud eosdem nasci Ctesias scribit quam mantichoran appellat, triplici dentium ordine pectinatim coeuntium, facie et auriculis hominis, oculis glaucis, colore sanguineo, corpore leonis, cauda scorpionis modo spicula infigentem, vocis ut si misceatur fistulae et tubae concentus, velocitatis magnae, humani corporis vel praecipue adpetentem. xxxi 76 in India et boves solidis ungulis, unicornes, et feram nomine axin hinnulei pelle pluribus candidioribusque maculis, sacrorum Liberi patris (Orsaei Indi simias candentes toto corpore venantur) , asperrimam autem feram monocerotem, reliquo corpore equo similem, capite cervo, pedibus elephanto, cauda apro, mugitu gravi, uno cornu nigro media fronte cubitorum duum eminente. hanc feram vivam negant capi. xxxii 77 Apud Hesperios Aethiopas fons est Nigris, ut plerique existimavere, Nili caput, ut argumenta quae diximus persuadent. iuxta hunc fera appellatur catoblepas, modica alioqui ceterisque membris iners, caput tantum praegrave aegre ferens id deiectum semper in terram , alias internicio humani generis, omnibus, qui oculos eius videre, confestim expirantibus. xxxiii 78 Eadem et basilisci serpentis est vis. Cyrenaica hunc generat provincia, duodecim non amplius digitorum magnitudine, candida in capite macula ut quodam diademate insignem. sibilio omnes fugat serpentes nec flexu multiplici, ut reliquae, corpus inpellit, sed celsus et erectus in medio incedens. necat frutices, non contactos modo, verum et adflatos, exurit herbas, rumpit saxa: talis vis malo est. creditum quondam ex equo occisum hasta et per eam subeunte vi non equitem modo, sed equum quoque absumptum. 79 atque huic tali monstro saepe enim enectum concupivere reges videre mustellarum virus exitio est: adeo naturae nihil placuit esse sine pare. inferciunt has cavernis facile cognitis soli tabe. necant illae simul odore moriunturque, et naturae pugna conficitur. xxxiv 80 Sed in Italia quoque creditur luporum visus esse noxius vocemque homini, quem priores contemplentur, adimere ad praesens. inertes hos parvosque Africa et Aegyptus gignunt, asperos trucesque frigidior plaga. homines in lupos verti rursusque restitui sibi falsum esse confidenter existimare debemus aut credere omnia quae fabulosa tot saeculis conperimus. unde tamen ista vulgo infixa sit fama in tantum, ut in maledictis versipelles habeat, indicabitur. 81 Euanthes, inter auctores Graeciae non spretus, scribit Arcadas tradere ex gente Anthi cuiusdam sorte familiae lectum ad stagnum quoddam regionis eius duci vestituque in quercu suspenso tranare atque abire in deserta transfigurarique in lupum et cum ceteris eiusdem generis congregari per annos VIIII. quo in tempore si homine se abstinuerit, reverti ad idem stagnum et, cum tranaverit, effigiem recipere, ad pristinum habitum addito novem annorum senio. id quoque adicit, eandem recipere vestem. 82 mirum est quo procedat Graeca credulitas! nullum tam inpudens mendacium est, ut teste careat. item Apollas, qui Olympionicas scripsit, narrat Demaenetum Parrhasium in sacrificio, quod Arcades Iovi Lycaeo humana etiamtum hostia facebant, immolati pueri exta degustasse et in lupum se convertisse, eundem X anno restitutum athleticae se exercuisse in pugilatu victoremque Olympia reversum. 83 quin et caudae huius animalis creditur vulgo inesse amatorium virus exiguo in villo eumque, cum capiatur, abici nec idem pollere nisi viventi dereptum. dies, quibus coeat, toto anno non amplius duodecim. eundem in fame vesci terra inter auguria; ad dexteram commeantium praeciso itinere si pleno id ore fecerit, nullum ominum praestantius. 84 sunt in eo genere qui cervari vocantur, qualem e Gallia in Pompei Magni harena spectatum diximus. huic quamvis in fame mandenti, si respexerit, oblivionem cibi subrepere aiunt digressumque quaerere aliud. xxxv 85 Quod ad serpentes attinet, vulgatum est colorem eius plerasque terras habere, in qua occultentur. innumera esse genera. cerastis corpore eminere cornicula saepe quadrigemina, quorum motu, reliquo corpore occulto, sollicitent ad se aves. geminum caput amphisbaenae, hoc est et a cauda, tamquam parum esset uno ore fundi venenum. aliis squamas esse, aliis picturas, omnibus exitiale virus. iaculum ex arborum ramis vibrari, nec pedibus tantum pavendas serpentes, sed ut missile volare tormento. colla aspidum intumescere, nullo ictus remedio praeterquam si confestim partes contactae amputentur. 86 unus huic tam pestifero animali sensus vel potius affectus est: coniugia ferme vagantur, nec nisi cum pari vita est. itaque alterutra interempta incredibilis ultionis alteri cura: persequitur interfectorem unumque eum in quantolibet populi agmine notitia quadam infestat, perrumpit omnes difficultates, permeat spatia nec nisi amnibus arcetur aut praeceleri fuga. 87 Non est fateri rerum natura largius mala an remedia genuerit. iam primum hebetes oculos huic malo dedit, eosque non in fronte adversos cernere, sed in temporibus itaque excitatur saepius auditu quam visu , deinde internecivum bellum cum ichneumone. xxxvi 88 notum est animal hac gloria maxime, in eadem natum Aegypto. mergit se limo saepius siccatque sole, mox ubi pluribus eodem modo se coriis loricavit, in dimicationem pergit. in ea caudam attollens ictus inritos aversus excipit, donec obliquo capite speculatus invadat in fauces. nec hoc contentus aliud haud mitius debellat animal. xxxvii 89 Crocodilum habet Nilus, quadripes malum et terra pariter ac flumine infestum. unum hoc animal terrestre linguae usu caret, unum superiore mobili maxilla inprimit morsum, alias terribile pectinatim stipante se dentium serie. magnitudine excedit plerumque duodeviginti cubita. parit ova quanta anseres, eaque extra eum locum semper incubat praedivinatione quadam, ad quem summo auctu eo anno egressurus est Nilus. nec aliud animal ex minore origine in maiorem crescit magnitudinem. et unguibus autem armatus est, contra omnes ictus cute invicta. dies in terra agit, noctes in aqua, teporis utrumque ratione. 90 hunc saturum cibo piscium et semper esculento ore in litore somno datum parva avis, quae trochilos ibi vocatur, rex avium in Italia, invitat ad hiandum pabuli sui gratia, os primum eius adsultim repurgans, mox dentes et intus fauces quoque ad hanc scabendi dulcedinem quam maxime hiantes, in qua voluptate somno pressum conspicatus ichneumon, per easdem fauces ut telum aliquod inmissus, erodit alvum. xxxviii 91 Similis crocodilo, sed minor etiam ichneumone, est in Nilo natus scincos, contra venena praecipuus antidotis, item ad inflammandam virorum venerem. Verum in crocodilo maior erat pestis quam ut uno esset eius hoste natura contenta. itaque et delphini inmeantes Nilo, quorum dorso tamquam ad hunc usum cultellata inest pinna, abigentes eos praedam ac velut in suo tantum amne regnantes, alioqui inpares viribus ipsi, astu interimunt. callent enim in hoc cuncta animalia sciuntque non sua modo commoda, verum et hostium adversa, norunt sua tela, norunt occasiones partesque dissidentium inbelles. in ventre mollis est tenuisque cutis crocodilo: ideo se ut territi mergunt delphini subeuntesque alvum illa secant spina. 92 quin et gens hominum est huic belvae adversa in ipso Nilo, a Tentyri insula, in qua habitat, appellata. mensura eorum parva, sed praesentia animi in hoc tantum usu mira. terribilis haec contra fugaces belva est, fugax contra sequentes. 93 sed adversum ire soli hi audent, quin et flumini innatant dorsoque equitantium modo inpositi hiantibus resupino capite ad morsum addita in os clava, a dextra ac laeva tenentes extrema eius utrimque, ut frenis in terram agunt captivos ac voce etiam sola territos cogunt evomere recentia corpora ad sepultura. itaque uni ei insulae crocodili non adnant olfactuque eius generis hominum, ut Psyllorum serpentes, fugantur. 94 hebetes oculos hoc animal dicitur habere in aqua, extra acerrimi visus, quattuorque menses hiemis semper inedia tramittere in specu. quidam hoc unum quamdiu vivat crescere arbitrantur; vivit autem longo tempore. xxxix 95 Maior altitudine in eodem Nilo belva hippopotamius editur, ungulis binis quales bubus, dorso equi et iuba et hinnitu, rostro resimo, cauda et dentibus aprorum aduncis, sed minus noxiis, tergoris ad scuta galeasque inpenetrabilis, praeterquam si umore madeant. depascitur segetes destinatione ante, ut ferunt, determinatas in diem et ex agro ferentibus vestigiis, ne quae revertenti insidiae comparentur. xl 96 Primus eum et quinque crocodilos Romae aedilitatis suae ludis M. Scaurus temporario euripo ostendit. hippopotamius in quadam medendi parte etiam magister exstitit. adsidua namque satietate obesus exit in litus recenti harundinum caesura speculatum atque, ubi acutissimam vidit stirpem, inprimens corpus venam quandam in crure vulnerat atque ita profluvio sanguinis morbidum alias corpus exonerat et plagam limo rursus obducit. xli 97 Simile quiddam et volucris in eadem Aegypto monstravit, quae vocatur ibis, rostri aduncitate per eam partem se perluens, qua reddi ciborum onera maxime salubre est. nec haec sola: multis animalibus reperta sunt usui futura et homini. dictamnum herbam extrahendis sagittis cervi monstravere percussi eo telo pastuque herbae eius eiecto; iidem percussi a phalangio, quod est aranei genus, aut aliquo simili cancros edendo sibi medentur. est et ad serpentium ictus praecipua qua se lacerti, quotiens cum his conseruere pugnam, vulnerati refovent. 98 chelidoniam visui saluberrimam hirundines monstravere vexatis pullorum oculis illa medentes. testudo cunilae, quam bubulam vocant, pastu vires contra serpentes refovet, mustella ruta in murium venatu cum iis dimicatione conserta. ciconia origano, hedera apri in morbis sibi medentur et cancros vescendo maxime mari eiectos. 99 naguis, hiberno situ membrana corporis obducta, feniculi suco inpedimentum illud exuit nitidusque vernat. exuit autem a capite primum nec celerius quam uno die et nocte, replicans, ut extra fiat membranae quod fuerit intus. idem hiberna latebra visu obscurato maratho herbae se adfricans oculos inunguit ac refovet; si vero squamae obtorpuere, spinis iuniperi se scabit. draco vernam nausiam silvestris lactucae suco restinguit. 100 pantheras per fricatas carnes aconito barbari venantur. occupat ilico fauces earum angor, quare pardalianches id venenum appellavere quidam; at fera contra hoc excrementis hominis sibi medetur, et alias tam avida eorum, ut a pastoribus ex industria in aliquo vase suspensa altius, quam ut queat saltu attingere, iaculando se appetendoque deficiat et postremo expiret, alioqui vivacitatis adeo lentae, ut eiectis interaneis diu pugnet. 101 elephans, chamaeleone concolori frondi devorato, occurrit oleastro huic veneno suo. ursi cum mandragorae mala gustavere, formicas lambunt. cervus herba cinare venenatis pabulis resistit. palumbes, graculi, merulae, perdices lauri folio annuum fastidium purgant, columbae, turtures et gallinacei herba quae vocatur helxine, anates, anseres ceteraeque aquaticae herba siderite, grues et similes iunco palustri. corvus occiso chamaeleone, qui etiam victori suo nocet, lauro infestum virus extinguit. xlii 102 Milia praeterea, utpote cum plurimis animalibus eadem natura rerum caeli quoque observationem et ventorum, imbrium, tempestatum praesagia alia alio modo dederit, quod persequi inmensum est, aeque scilicet quam reliquam cum singulis hominum societatem. siquidem et pericula praemonent non fibris modo extisque, circa quod magna mortalium portio haeret, sed alia quadam significatione. 103 ruinis inminentibus musculi praemigrant, aranei cum telis primi cadunt. auguria quidem artem fecere apud Romanos et sacerdotum collegium vel maxime sollemne. est inter ea locis rigentibus et volpes, animal alioqui sollertia dirum. amnes gelatos lacusque non nisi ad eius itum reditumque transeunt. observatum eam aure ad glaciem adposita coniectare crassitudinem gelus. xliii 104 nec minus clara exitii documenta sunt etiam contemnendis animalibus. M. Varro auctor est a cuniculis suffossum in Hispania oppidum, a talpis in Thessalia, ab ranis civitatem in Gallia pulsam, ab locustis in Africa, ex Gyara Cycladum insula incolas a muribus fugatos, in Italia Amynclas a serpentibus deletas. citra Cynamolgos Aethiopas late deserta regio est, a scorpionibus et solipugis gente sublata, et a scolopendris abactos Rhoetienses auctor est Theophrastus. sed ad reliqua ferarum genera redeamus. xliv 105 Hyaenis utramque esse naturam et alternis annis mares, alternis feminas fieri, parere sine mare vulgus credit, Aristoteles negat. collum ut iuba in continuitatem spinae porrigitur flectique nisi circumactu totius corporis non quit. 106 multa praeterea mira traduntur, sed maxime sermonem humanum inter pastorum stabula adsimulare nomenque alicuius addiscere, quem evocatum foris laceret, item vomitionem hominis imitari ad sollicitandos canes quos invadat. ab uno animali sepulcra erui inquisitione corporum. feminam raro capi. oculis mille esse varietates colorumque mutationes. praeterea umbrae eius contactu canes obmutescere, et quibusdam magicis artibus omne animal, quod ter lustraverit, in vestigio haerere.