alopecia regrowth minoxidil peptides peptide propecia antiandrogen antiandrogens

Links to stroke ipo.

alopecia regrowth minoxidil peptides peptide propecia antiandrogen antiandrogens skin care alopecia regrowth minoxidil peptides peptide propecia antiandrogen antiandrogens
radical disease
In the case of hydroxyl radical scavengers, the product of radical interaction with the antioxidant is generally much less reactive than hydroxyl radical, free radical alopecia regrowth minoxidil peptides peptide propecia antiandrogen antiandrogens
loss
hair loss
chamaeleonem et ipsa, quamquam frequentior est Indiae. figura et magnitudo erat lacerti, nisi crura essent recta et excelsiora. latera ventri iunguntur ut piscibus; et spina simili modo eminet. 121 rostrum, ut in parvo, haut absimile suillo, cauda praelonga,
treatment ox.st
antiandrogens
skin care

Hair loss

Cervos Africa propemodum sola non gignit, at in tenuitatem desinens, inplicans se viperinis orbibus, ungues adunci, motus tardior ut testudini, corpus asperum ceu crocodilo, oculi in recessu cavo, tenui discrimine, praegrandes et corpori concolores. numquam eos operit nec pupillae motu, sed totius oculi versatione circumaspicit. 122 ipse celsus hianti semper ore solus animalium nec cibo nec potu alitur nec alio quam aλris alimento, rictu terrifico fere, innoxius alioqui. et coloris natura mirabilior: mutat namque eum subinde et oculis et cauda et toto corpore redditque semper quemcumque proxime attingit praeter rubrum candidumque; defuncto pallor est. caro in capite et maxillis et ad commissuram caudae admodum exigua nec aliubi toto corpore; sanguis in corde et circa oculos tantum; viscera sine splene. hibernis mensibus latet, ut lacertae. lii 123 Mutat colores et Scytharum tarandrus nec aliud ex iis quae pilo vestiuntur, nisi in Indis lycaon, cui iubata traditur cervix. nam thoes — luporum id genus est procerius longitudine, brevitate crurum dissimile, velox saltu, venatu vivens, innocuum homini — habitum, non colorem, mutant, per hiemes hirti, aestate nudi. 124 tarandro magnitudo quae bovi est, caput maius cervino nec absimile, cornua ramosa, ungulae bifidae, villus magnitudine ursorum, sed, cum libuit sui coloris esse, asini similis. tergori tanta duritia, ut thoraces ex eo faciant. colorem omnium arborum, fruticum, florum locorumque reddit metuens in quibus latet, ideoque raro capitur. mirum esset habitum corpori tam multiplicem dari, mirabilius est et villo. liii 125 Hystrices generat India et Africa, spinea contectas cute irenaceorum genere, sed hystrici longiores aculei et, cum intendit cutem, missiles. ora urgentium figit canum et paulo longius iaculatur. hibernis autem se mensibus condit, quae natura multis et ante omnia ursis. liv 126 Eorum coitus hiemis initio nec vulgari quadripedum more, sed ambobus cubantibus conplexisque; dein secessus in specus separatim, in quibus pariunt XXX die plurimum quinos. hi sunt candida informisque caro, paulo muribus maior, sine oculis, sine pilo; ungues tantum prominent. hanc lambendo paulatim figurant. nec quicquam rarius quam parientem videre ursam. ideo mares quadragenis diebus latent, feminae quaternis mensibus. 127 specus si non habuere, ramorum fruticumque congerie aedificant, inpenetrabiles imbribus mollique fronde constratos. primis diebus bis septenis tam gravi somno premuntur, ut ne vulneribus quidem excitari queant. tunc mirum in modum veterno pinguescunt. illi sunt adipes medicaminibus apti contraque defluvium capilli tenaces. ab his diebus residunt ac priorum pedum suctu vivunt. fetus rigentes adprimendo pectori fovent non alio incubitu quam ad ova volucres. 128 mirum dictu, credit Theophrastus per id tempus coctas quoque ursorum carnes, si adserventur, increscere; cibi nulla tunc argumenta nec nisi umoris minimum in alvo inveniri, sanguinis exiguas circa corda tantum guttas, reliquo corpori nihil inesse. 129 procedunt vere, sed mares praepingues, cuius rei causa non prompta est, quippe ne somno quidem saginatis, praeter XIIII dies, ut diximus. exeuntes herbam quandam arum nomine laxandis intestinis, alioqui concretis, devorant friantque surculos dentibus praedomantes ora. oculi eorum hebetantur, qua maxime causa favos expetunt, ut convulneratum ab apibus os levet sanguine gravedinem illam. 130 invalidissimum urso caput, quod leoni firmissimum. ideo urgente vi praecipitaturi se ex aliqua rupe manibus cooperto iaciuntur ac saepe in harena colapho infracto exanimantur. cerebro veneficium inesse Hispaniae credunt occisorumque in spectaculis capita cremant testato, quoniam potum in ursinam rabiem agat. ingrediuntur et bipedes; arborem aversi derepunt. 131 tauros ex ore cornibusque eorum omnibus pedibus suspensi pondere fatigant. nec alteri animalium in maleficio stultitia sollertior. annalibus notatum est M. Pisone M. Messala cos. a. d. XIIII kal. Oct. Domitium Ahenobarbum aedilem curulem ursos Numidicos centum et totidem venatores Aethiopas in circo dedisse. miror adiectum Numidicos fuisse, cum in Africa ursum non gigni constet. lv 132 Conduntur hieme et Pontici mures, dumtaxat albi, quorum palatum in gustu sagacissimum auctores quonam modo intellexerint miror. conduntur et Alpini, quibus magnitudo melium est, sed hi pabulo ante in specus convecto, cum quidem narrant alternos marem ac feminam subrosae conplexos fascem herbae supinos, cauda mordicus adprehensa, invicem detrahi ad specum ideoque illo tempore detrito esse dorso. sunt his pares et in Aegypto similiterque resident in clunes et binis pedibus gradiuntur prioribusque ut manibus utuntur. lvi 133 Praeparant hiemi et irenacei cibos ac volutati supra iacentia poma adfixa spinis, unum amplius tenentes ore, portant in cavas arbores. iidem mutationem aquilonis in austrum condentes se in cubile praesagiunt. ubi vero sensere venantem, contracto ore pedibusque ac parte omni inferiore, qua raram et innocuam habent lanuginem, convolvuntur in formam pilae, ne quid conprehendi possit praeter aculeos. 134 in desperatione vero urinam in se reddunt tabificam, tergori suo spinisque noxiam, propter hoc se capi gnari. quam ob rem exinanita prius urina venari ars est, et tum praecipua dos tergori, alias corrupto, fragili, putribus spinis atque deciduis, etiam si vivat subtractus fuga. ob id non nisi in novissima spe maleficio eo perfunditur, quippe et ipse odere suum veneficium, ita parcentes sibi terminumque supremum opperientes, ut ferme ante captivitas occupet. calidae postea aquae adspersu resolvitur pila, adprehensusque pes alter e posterioribus suspendiosa fame necat. aliter non est occidere et tergori parcere. 135 ipse animal non, ut remur plerique, vitae hominum supervacuum est, si non sint illi aculei, frustra vellerum mollitia in pecude mortalibus data: hac cute expoliuntur vestes. magnum fraus et ibi lucrum monopolio invenit, de nulla re crebrioribus senatus consultis nulloque non principe adito querimoniis provincialibus. lvii 136 Urinae et duobus aliis animalibus ratio mira. leontophon accipimus vocari parvum nec aliubi nascens quam ubi leo gignitur, quo gustato tanta illa vis et ceteris quadripedum imperitans ilico expiret. ergo corpus eius exustum adspergunt aliis carnibus polentae modo insidiantes ferae necantque etiam cinere: tam contraria est pestis. haut inmerito igitur odit leo visumque frangit et citra morsum exanimat; ille contra urinam spargit, prudens hanc quoque leoni exitialem. 137 lyncum umor ita redditus, ubi gignuntur, glaciatur arescitve in gemmas carbunculis similes et igneo colore fulgentes, lyncurium vocatas atque ob id sucino a plerisque ita generari prodito. novere hoc sciuntque lynces et invidentes urinam terra operiunt, eoque celerius solidatur illa. 138 Alia sollertia in metu melibus: sufflatae cutis distentu ictus hominum et morsus canum arcent. lviii Provident tempestatem et sciuri obturatisque, qua spiraturus est ventus, cavernis ex alia parte aperiunt fores. de cetero ipsis villosior cauda pro tegumento est. ergo in hiemes aliis provisum pabulum, aliis pro cibo somnus. lix 139 Serpentium vipera sola terra dicitur condi, ceterae arborum aut saxorum cavis. et alias vel annua fame durant, algore modo dempto. omnia secessus tempore veneno orba dormiunt. simili modo et cocleae, illae quidem iterum et aestatibus, adhaerentes maxime saxis aut, etiam iniuria resupinatae avolsaeque, non tamen exeuntes. 140 in Baliaribus vero insulis cavaticae appellatae non prorepunt e cavis terrae — neque herba vivunt —, sed uvae modo inter se cohaerent. est et aliud genus minus vulgare adhaerente operculo eiusdem testae se operiens. obrutae terra semper hae et circa maritimas tantum Alpes quondam effossae coepere iam erui et in Veliterno. omnium tamen laudatissimae in Astypalaea insula. lx 141 Lacertae, inimicissimum genus cocleis, negantur semenstrem vitam excedere. lacerti Arabia cubitales, in Indiae vero Nyso monte XXIIII in longitudinem pedum, colore fulvi aut punicei aut caerulei. lxi 142 Ex his quoque animalibus, quae nobiscum degunt, multa sunt cognitu digna, fidelissimumque ante omnia homini canis atque equus. pugnasse adversus latrones canem pro domino accepimus confectumque plagis a corpore non recessisse, volucres ac feras abigentem. ab alio in Epiro agnitum in conventu percussorem domini laniatuque et latratu coactum fateri scelus. Garamantum regem canes CC ab exilio reduxere proeliati contra resistentes. propter bella Colophonii itemque Castabalenses cohortes canum habuere. 143 hae primae dimicabant in acie numquam detrectantes; haec erant fidissima auxilia nec stipendiorum indiga. canes defendere Cimbris caesis domus eorum plaustris inpositas. canis Iasone Lycio interfecto cibum capere noluit inediaque consumptus est. is vero, cui nomen Hyrcani reddit Duris, accenso regis Lysimachi rogo iniecit se flammae, similiterque Hieronis regis. 144 memorat et Pyrrhum, Gelonis tyranni canem, Philistus; memoratur et Nicomedis Bithyniae regis, uxore eius Cosingi lacerata propter lasciviorem cum marito iocum. apud nos Vulcatium nobilem, qui Cascellium ius civile docuit, asturcone e suburbano redeuntem, cum advesperavisset, canis a grassatore defendit; item Caelium senatorem aegrum Placentiae ab armatis oppressum, nec prius ille vulneratus est quam cane interempto. 145 sed super omnia in nostro aevo actis p. R. testatum Appio Iunio et P. Silio cos., cum animadverteretur ex causa Neronis Germanici filii in Titium Sabinum et servitia eius, unius ex his canem nec in carcere abigi potuisse nec a corpore recessisse abiecti, in gradibus gemitoriis maestos edentem ululatus magna populi Romani corona, ex qua cum quidam ei cibum obiecisset, ad os defuncti detulisse. innatavit idem, cadavere in Tiberim abiecto, sustentare conatus, effusa multitudine ad spectandam animalis fidem. 146 Soli dominum novere et ignotum quoque, si repente veniat, intellegunt; soli nomina sua, soli vocem domesticam agnoscunt. itinera quamvis longa meminere, nec ulli praeter hominem memoria maior. impetus eorum et saevitia mitigatur ab homine considente humi. 147 plurima alia in iis cotidie vita invenit, sed in venatu sollertia et sagacitas praecipua est. scrutatur vestigia atque persequitur, comitantem ad feram inquisitorem loro trahens, qua visa quam silens et occulte, set quam significans demonstratio est cauda primum, deinde rostro! ergo etiam senecta fessos caecosque ac debiles sinu ferunt, ventos et odorem captantes protendentesque rostra ad cubilia. 148 E tigribus eos Indi volunt concipi et ob id in silvis coitus tempore alligant feminas. primo et secundo fetu nimis feroces putant gigni, tertio demum educant. hoc idem e lupis Gallis, quorum greges suum quisque ductorem e canibus et ducem habent. illum in venatu comitantur, illi parent; namque inter se exercent etiam magisteria. — 149 (Certum est iuxta Nilum amnem currentes lambere, ne crocodilorum aviditati occasionem praebeant) — Indiam petenti Alexandro Magno rex Albaniae dono dederat inusitatae magnitudinis unum, cuius specie delectatus iussit ursos, mox apros et deinde dammas emitti, contemptim inmobili iacente eo, qua segnitia tanti corporis offensus imperator generosi spiritus interemi eum iussit. nuntiavit hoc fama regi. itaque alterum mittens addidit mandata, ne in parvis experiri vellet, sed in leone elephantove: duos sibi fuisse, hoc interempto praeterea nullum fore. 150 nec distulit Alexander leonemque fractum protinus vidit. postea elephantum iussit induci, haut alio magis spectaculo laetatus. horrentibus quippe villis per tantum corpus ingenti primum latratu intonuit, mox ingruit adsultans contraque membra exurgens hinc et illinc artifici dimicatione, qua maxime opus esset, infestans atque evitans, donec adsidua rotatum vertigine adflixit, ad casum eius tellure concussa. lxii 151 Canum generi bis anno partus. iusta ad pariendum annua aetas. gerunt uterum sexagenis diebus. gignunt caecos et, quo largiore aluntur lacte, eo tardiorem visum accipiunt, non tamen umquam ultra XXI diem nec ante septimum. quidam tradunt, si unus gignatur, nono die cernere, si gemini, decumo itemque in singulos adici totidem tarditatis ad lucem dies, et ab ea quae sit femina ex primipara genita Faunos cerni. optimus in fetu qui novissimus cernere incipit aut quem primum fert in cubile feta. lxiii 152 Rabies canum sirio ardente homini pestifera, ut diximus, ita morsis letali aquae metu. quapropter obviam itur per XXX eos dies, gallinaceo maxime fimo inmixto canum cibis aut, si praevenerit morbus, veratro. a morsu vero unicum remedium, oraculo quodam nuper repertum, radix silvestris rosae, quae cynorrhoda appellatur. 153 Columella auctor est, si XL die quam sit natus castretur morsu cauda summusque eius articulus auferatur spinae nervo exempto, nec caudam crescere nec canes rabidos fieri. canem locutum in prodigiis, quod equidem adnotaverim, accepimus et serpentem latrasse, cum pulsus Tarquinius est regno. lxiv 154 Eidem Alexandro et equi magna raritas contigit. Bucephalan eum vocarunt sive ab aspectu torvo sive ab insigni taurini capitis armo inpressi. XIII talentis ferunt ex Philonici Pharsalii grege emptum, etiam tum puero capto eius decore. neminem hic alium quam Alexandrum regio instratu ornatus recepit in sedem, alias passim recipiens. idem in proeliis memoratae cuiusdam perhibetur operae, Thebarum oppugnatione vulneratus in alium transire Alexandrum non passus, multa praeterea eiusdem modi, propter quae rex defuncto ei duxit exequias urbemque tumulo circumdedit nomine eius. 155 nec Caesaris dictatoris quemquam alium recepisse dorso equus traduntur, idemque similes humanis pedes priores habuisse, hac effigie locatus ante Veneris Genetricis aedem. fecit et Divus Augustus equo tumulum, de quo Germanici Caesaris carmen est. Agrigenti conplurium equorum tumuli pyramides habent. equum adamatum a Samiramide usque in coitum Iuba auctor est. 156 Scythici quidem equitatus equorum gloria strepunt: occiso regulo ex provocatione dimicante hostem, cum ad spoliandum venisset, ab equo eius ictibus morsuque confectum; alio detracto oculorum operimento et cognito cum matre coitu petiisse praerupta atque exanimatum. aequa ex causa in Reatino agro laceratum prorigam invenimus. namque et cognationum intellectus his est, atque in grege prioris anni sororem libentius etiam quam matrem equa comitatur. 157 docilitas tanta est, ut universus Sybaritani exercitus equitatus ad symphoniae cantum saltatione quadam moveri solitus inveniatur. iidem praesagiunt pugnam et amissos lugent dominos: lacrimas interdum desiderio fundunt. interfecto Nicomede rege equus eius inedia vitam finivit. 158 Phylarchus refert Centaretum e Galatis, in proelio occiso Antiocho, potitum equo eius conscendisse ovantem, at illum indignatione accensum domitis frenis, ne regi posset, praecipitem in abrupta isse exanimatumque una. Philistus a Dionysio relictum in caeno haerentem, ut se evellisset, secutum vestigia domini examine apium iubae inhaerente, eoque ostento tyrannidem a Dionysio occupatam. lxv 159 Ingenia eorum inenarrabilia. iaculantes obsequia experiuntur difficiles conatus corpore ipso nisuque iuvantium; item tela humi collecta equiti porrigunt. nam in circo ad currus iuncti non dubie intellectum adhortationis et gloriae fatentur. An English translation of this paragraph thru paragraph 162 160 Claudi Caesaris saecularium ludorum circensibus, excusso in carceribus auriga albati Corace, occupavere primatum, optinuere opponentes, effundentes omniaque contra aemulos, quae debuissent peritissimo auriga insistente, facientes, cum puderet hominum artes ab equis vinci, peracto legitimo cursu ad cretam stetere. 161 maius augurium apud priscos plebeis circensibus excusso auriga ita, ut si staret, in Capitolium cucurrisse equos aedemque ter lustrasse; maximum vero eodem pervenisse a Veis cum palma et corona, effuso Ratumenna qui ibi vicerat, unde postea nomen portae est. 162 Sarmatae longinquo itineri inedia pridie praeparant eos, potum exiguum inpertientes, atque ita per centena milia et quinquaginta continuo cursu euntibus insident. Vivunt annis quidam quinquagenis, feminae minore spatio; eaedem quinquennio finem crescendi capiunt, mares anno addito. forma equorum, quales maxime legi oporteat, pulcherrime quidem Vergilio vate absoluta est; sed et nox diximus in libro de iaculatione equestri condito, et fere inter omnes constare video. diversa autem circo ratio quaeritur. itaque cum bimi in alio subiungantur imperio, non ante quinquennes ibi certamen accipit. lxvi 163 Partum in eo genere undenis mensibus ferunt, duodecimo gignunt. coitus verno aequinoctio bimo utrimque vulgaris, sed a trimatu firmior partus. generat mas ad annos XXXIII, utpote cum a circo post vicesimum annum mittantur ad subolem. Opunte et ad XL durasse tradunt adiutum modo in attollenda priore parte corporis. 164 sed ad generandum paucis animalium minor fertilitas. qua de causa intervalla admissurae dantur, nec tamen quindecim initus eiusdem anni valet tolerare. equarum libido extinguitur iuba tonsa. gignunt annis omnibus ad quadragesimum. vixisse equum LXXV annos proditur. 165 in hoc genere gravida stans parit praeterque ceteras fetum diligit. et sane equis amoris innasci veneficium, hippomanes appellatum, in fronte, caricae magnitudine, colore nigro, quod statim edito partu devorat feta aut partum ad ubera non admittit. si quis praereptum habeat, olfactu in rabiem id genus agitur. amissa parente in grege armenti reliquae fetae educant orbum. terram attingere ore triduo proximo quam sit genitus negant posse. quo quis acrior, in bibendo nares mergit. Scythae per bella feminis uti malunt, quoniam urinam cursu non inpedito reddant. lxvii 166 Constat in Lusitania circa Olisiponem oppidum et Tagum amnem equas favonio flante obversas animalem concipere spiritum, idque partum fieri et gigni pernicissimum ita, sed triennium vitae non excedere. in eadem Hispania Gallaica gens est et Asturica; equini generis hi sunt quos tieldones vocamus; minore forma appellatos asturcones gignunt, quibus non vulgaris in cursu gradus, sed mollis alterno crurum explicatu glomeratio, unde equis tolutim carpere incursum traditur arte. Equo fere qui homini morbi, praeterque vesicae conversio, sicut omnibus in genere veterino. lxviii 167 Asinum CCCC nummum emptum Q. Axio senatori auctor est M. Varro, haut scio an omnium pretio animalium victo. opera sine dubio generi munifica, arando quoque, sed mularum maxime progeneratione. patria etiam spectatur in his, Arcadicis in Achaia, in Italia Reatinis. ipsum animal frigoris maxime inpatiens. ideo non generatur in Ponto, nec aequinoctio verno, ut cetera pecua, admittitur, sed solstitio. 168 mares in remissione operis deteriores. partus a tricesimo mense ocissimus, sed a trimatu legitimus, totidem quot equae et isdem mensibus et simili modo. sed incontinens uterus urina genitale reddit, ni cogatur in cursum verberibus a citu. raro geminos parit. paritura lucem fugit et tenebras quaerit, ne conspiciatur ab homine. gignit tota vita, quae est ei ad tricensimum annum. 169 partus caritas summa, sed aquarum taedium maius: per ignes ad fetus tendunt, eaedem, si rivus minimus intersit, horrent etiam pedes omnino tinguere. nec nisi adsuetos potant fontes quae sunt in pecuariis, atque ita ut sicco tramite ad potum eant. nec pontes transeunt per raritatem eorum tralucentibus fluviis, mirumque dictu, sitiunt et si mutentur aquae; ut bibant cogendae exorandaeve sunt. nec nisi spatiosa in cubitu laxitas tuta; varia namque somnio visa concipiunt ictu pedum crebro, qui nisi per inane emicuit, repulsu durioris materiae clauditatem ilico adfert. 170 quaestus ex iis opima praedia exuperat. notum est in Celtiberia singulas quadringentena milia nummum enixas, mularum maxime partu. aurium referre in iis et palpebrarum pilos aiunt; quamvis enim unicolori reliquo corpore, totidem tamen colores, quot ibi fuere, reddi. pullos earum epulari Maecenas instituit, multum eo tempore praelatos onagris. post eum interiit auctoritas saporis asino. — Moriente visu celerrime id genus deficit. — lxix 171 Ex asino et equa mula gignitur mense XIII, animal viribus in labores eximium. ad tales partus equas neque quadrimis minores neque decennibus maiores legunt arcerique utrumque genus ab altero narrant nisi in infantia eius generis quod ineat lacte hausto. quapropter subreptos pullos in tenebris equarum uberi asinarumve eculeos admovent. gignitur autem mula et ex equo et asina, sed effrenis et tarditatis indomitae. lenta omnia et e vetulis. 172 conceptum ex equo secutus asini coitus abortu perimit, non item asini equus. feminas a partu optime septimo die inpleri observatum, mares fatigatos melius inplere. quae non prius, quam dentes quos pullinos appellant iaciat, conceperit, sterilis intellegitur et quae non primo initu generare coeperit. equo et asina genitos mares hinnulos antiqui vocabant contraque mulos quos asini et equae generarent.